
Honestati consulitur
et utilitati publice providetur, dum pacta quietis et pacis statu debito
solidantur.
Noverint igitur
universi, quod homines vallis Uranie universitasque vallis de Switz ac
communitas hominum Intramontanorum Vallis Inferioris maliciam temporis
attendentes, ut se et sua magis defendere valeant et in statu debito melius
conservare, fide bona promiserunt invicem sibi assistere auxilio, consilio
quolibet ac favore, personis et rebus, infra valles et extra, toto posse, toto
nisu contra omnes ac singulos, qui eos vel alicui de ipsis aliquam intulerint
violentiam, molestiam aut iniuriam in personis et rebus malum quodlibet
machinando.
Ac in omnem eventum
quelibet universitas promisit alteri accurrere, cum necesse fuerit, ad
succurrendum et in expensis propriis, prout opus fuerit, contra impetus
malignorum resistere, iniurias vindicare, prestito super hiis corporaliter
iuramento absque dolo servandis antiquam confederationis formam iuramento
vallatam presentibus innovando, ita tamen, quod quilibet homo iuxta sui nominis
conditionem domino suo convenienter subesse teneatur et servire.
Conmuni etiam
consilio et favore unanimi promisimus, statuimus ac ordinavimus, ut in vallibus
prenotatis nullum iudicem, qui ipsum officium aliquo pretio vel pecunia
aliqualiter conparaverit vel qui noster incola vel conprovincialis non fuerit,
aliquatenus accipiamus vel acceptemus.
Si vero dissensio
suborta fuerit inter aliquos conspiratos, prudentiores de conspiratis accedere
debent ad sopiendam discordiam inter partes, prout ipsis videbitur expedire, et
que pars illam respueret ordinationem, alii contrarii deberent fore conspirati.

Super omnia autem
inter ipsos extitit statutum, ut, qui alium fraudulenter et sine culpa
trucidauerit, si deprehensus fuerit, vitam ammittat, nisi suam de dicto
maleficio valeat ostendere innocentiam, suis nefandis culpis exigentibus, et si
forsam discesserit, nunquam remeare debet. Receptatores et defensores prefati
malefactoris a vallibus segregandi sunt, donec a coniuratis provide revocentur.
Si quis vero
quaemquam de conspiratis die seu nocte silentio fraudulenter per incendium
vastaverit, is numquam haberi debet pro conprovinciali. Et si quis dictum malefactorem fovet
et defendit infra valles, satisfactionem prestare debet dampnificato.
Ad haec
si quis de coniuratis alium rebus spoliaverit vel damnificauerit
qualitercumque, si res nocentis infra valles possunt reperiri, servari debent
ad procurandam secundum iustitiam lesis satisfactionem.
Insuper nullus capere
debet pignus alterius, nisi sit manifeste debitor vel fidejussor, et hoc tantum
fieri debet de licentia sui iudicis speciali.
Preter haec quilibet
oboedire debet suo iudici et ipsum, si necesse fuerit, iudicem ostendere infra
[vallem], sub quo parere potius debeat iuri.
Et si quis iudicio
rebellis exstiterit ac de ipsius pertinatia quis de conspiratis damnif[i]catus
fuerit, predictum contumacem ad prestandam satisfactionem iurati conpellere
tenentur universi.
Si vero guerra vel discordia
inter aliquos de conspiratis suborta fuerit, si pars una litigantium iustitie
vel satisfactionis non curat recipere conplementum, reliquam defendere tenentur
coniurati.
Suprascriptis
statutis pro conmuni utilitate salubriter ordinatis concedente Domino in
perpetuum duraturis. In cuius facti evidentiam presens instrumentum ad
peti[ci]onem predictorum confectum sigillorum prefatarum trium universitatum et
vallium est munimine roboratum.
Actum anno Domini
MCCXCI primo incipiente mense Augusto.