27 Luglio, 2016

FOEDUS PACTUM – ANNO DOMINI MCCXCI

In nomine Domini amen.

Honestati consulitur et utilitati publice providetur, dum pacta quietis et pacis statu debito solidantur.

Noverint igitur universi, quod homines vallis Uranie universitasque vallis de Switz ac communitas hominum Intramontanorum Vallis Inferioris maliciam temporis attendentes, ut se et sua magis defendere valeant et in statu debito melius conservare, fide bona promiserunt invicem sibi assistere auxilio, consilio quolibet ac favore, personis et rebus, infra valles et extra, toto posse, toto nisu contra omnes ac singulos, qui eos vel alicui de ipsis aliquam intulerint violentiam, molestiam aut iniuriam in personis et rebus malum quodlibet machinando.

Ac in omnem eventum quelibet universitas promisit alteri accurrere, cum necesse fuerit, ad succurrendum et in expensis propriis, prout opus fuerit, contra impetus malignorum resistere, iniurias vindicare, prestito super hiis corporaliter iuramento absque dolo servandis antiquam confederationis formam iuramento vallatam presentibus innovando, ita tamen, quod quilibet homo iuxta sui nominis conditionem domino suo convenienter subesse teneatur et servire.

Conmuni etiam consilio et favore unanimi promisimus, statuimus ac ordinavimus, ut in vallibus prenotatis nullum iudicem, qui ipsum officium aliquo pretio vel pecunia aliqualiter conparaverit vel qui noster incola vel conprovincialis non fuerit, aliquatenus accipiamus vel acceptemus.

Si vero dissensio suborta fuerit inter aliquos conspiratos, prudentiores de conspiratis accedere debent ad sopiendam discordiam inter partes, prout ipsis videbitur expedire, et que pars illam respueret ordinationem, alii contrarii deberent fore conspirati.

Patto_federale_1291
Super omnia autem inter ipsos extitit statutum, ut, qui alium fraudulenter et sine culpa trucidauerit, si deprehensus fuerit, vitam ammittat, nisi suam de dicto maleficio valeat ostendere innocentiam, suis nefandis culpis exigentibus, et si forsam discesserit, nunquam remeare debet. Receptatores et defensores prefati malefactoris a vallibus segregandi sunt, donec a coniuratis provide revocentur.

Si quis vero quaemquam de conspiratis die seu nocte silentio fraudulenter per incendium vastaverit, is numquam haberi debet pro conprovinciali. Et si quis dictum malefactorem fovet et defendit infra valles, satisfactionem prestare debet dampnificato.

Ad haec si quis de coniuratis alium rebus spoliaverit vel damnificauerit qualitercumque, si res nocentis infra valles possunt reperiri, servari debent ad procurandam secundum iustitiam lesis satisfactionem.

Insuper nullus capere debet pignus alterius, nisi sit manifeste debitor vel fidejussor, et hoc tantum fieri debet de licentia sui iudicis speciali.

Preter haec quilibet oboedire debet suo iudici et ipsum, si necesse fuerit, iudicem ostendere infra [vallem], sub quo parere potius debeat iuri.

Et si quis iudicio rebellis exstiterit ac de ipsius pertinatia quis de conspiratis damnif[i]catus fuerit, predictum contumacem ad prestandam satisfactionem iurati conpellere tenentur universi.

Si vero guerra vel discordia inter aliquos de conspiratis suborta fuerit, si pars una litigantium iustitie vel satisfactionis non curat recipere conplementum, reliquam defendere tenentur coniurati.

Suprascriptis statutis pro conmuni utilitate salubriter ordinatis concedente Domino in perpetuum duraturis. In cuius facti evidentiam presens instrumentum ad peti[ci]onem predictorum confectum sigillorum prefatarum trium universitatum et vallium est munimine roboratum.

Actum anno Domini MCCXCI primo incipiente mense Augusto.


Per contattarci clicca qui